- CAPRICORNUS
- CAPRICORNUSDecimum Zodiaci signum, quod Sol ingrediens Solstitium facit hibernum. Hunc Pana fuisse nonnulli existimant, qui in Aegypto, repentinô adventu Typhonis Gigantis, perterritus, posteriorem sui partem in piscis caudam, priorem in formam hirci commutavit: cuius ingenium admirans Iuppiter figuram hanc dicitur in caelum transtulisse. Horat. l. 2. Carm. 17. v. 19.------ Seu tyrannusHesperiae Capricornus undae.Propert. l. 4. El. 1. v. 86.Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.Manilius, l. 4.Tu Capricorne regis, quicquid sub sole cadenteExpositum. ------ ------Nic. Lloydius. Vide de hoc sidere prolixe agentem Caesium Cael. Astron. p. 89. Natus hôc sidere, Augustus, nummos complures ex argento, auro et aere eius notâ percussit, Car. Patinus in Suet. August. c. 49. Idem sidus natale habuisse, Cosmum Medicaeum, Magnorum Florentiae Ducum primu, refert Thuanus. Coeterum eum Latini cum hac effigie ostendunt Gap desc: Hebrew. Graeci vero sic simulant, Gap desc: Hebrew. veluti frigore contractum εν τῇ Α᾿ςτροθεσίᾳ finxêre. Manilius, l. 2.Tuque tuô Capricorne gelu contractus in astris.Cum cauda piscis involuti pingitur, in veter. monumentis. Aliquando tamen cum recta piscis cauda, ut in Annulo LXXXV. Gorlaei, et LXXXVII. Sed et quidam Capri imaginem pro Capricorno dederunt. Salmas. ad Solin. p. 1237.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.